로그인

마태복음 17장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마태복음 (Matthew) · 26절

  1. 1 et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum
  2. 2 et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
  3. 3 et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes
  4. 4 respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
  5. 5 adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite
  6. 6 et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde
  7. 7 et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere
  8. 8 levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum
  9. 9 et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat
  10. 10 Et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire
  11. 11 at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia
  12. 12 dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis
  13. 13 tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis
  14. 14 Et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam
  15. 15 et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum
  16. 16 respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me
  17. 17 et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora
  18. 18 Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum
  19. 19 dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis
  20. 20 hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium
  21. 21 Conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum
  22. 22 et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer
  23. 23 Et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma
  24. 24 ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis
  25. 25 et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii
  26. 26 ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗