마태복음 15장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마태복음 (Matthew) · 39절
- 1 Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes
- 2 quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant
- 3 ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram
- 4 nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur
- 5 vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit
- 6 et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
- 7 hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
- 8 populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
- 9 sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
- 10 et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
- 11 non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
- 12 Tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
- 13 at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
- 14 Sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
- 15 Respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
- 16 at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
- 17 non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur
- 18 quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
- 19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
- 20 haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
- 21 et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
- 22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
- 23 qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
- 24 Ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
- 25 At illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
- 26 qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
- 27 at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
- 28 tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
- 29 Et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
- 30 et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
- 31 ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
- 32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
- 33 et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
- 34 et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
- 35 et praecepit turbae ut discumberet super terram
- 36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
- 37 et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
- 38 erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
- 39 et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗