마태복음 10장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마태복음 (Matthew) · 42절
- 1 Et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
- 2 Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
- 3 Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus
- 4 Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
- 5 Hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
- 6 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
- 7 Euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum
- 8 infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date
- 9 nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris
- 10 non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
- 11 In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
- 12 Intrantes autem in domum salutate eam
- 13 et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
- 14 Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
- 15 amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
- 16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
- 17 Cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
- 18 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
- 19 Cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
- 20 non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
- 21 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
- 22 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
- 23 Cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
- 24 Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
- 25 sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius Si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius
- 26 ne ergo timueritis eos Nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur
- 27 Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta
- 28 et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
- 29 nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
- 30 vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
- 31 nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
- 32 omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
- 33 Qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
- 34 Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium
- 35 veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
- 36 et inimici hominis domestici eius
- 37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
- 38 et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
- 39 Qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
- 40 Qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
- 41 Qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
- 42 Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗