로그인

마태복음 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마태복음 (Matthew) · 25절

  1. 1 Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham
  2. 2 Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius
  3. 3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram
  4. 4 Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon
  5. 5 Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem
  6. 6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae
  7. 7 Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa
  8. 8 Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam
  9. 9 Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam
  10. 10 Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam
  11. 11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis
  12. 12 et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel
  13. 13 Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor
  14. 14 Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud
  15. 15 Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob
  16. 16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus
  17. 17 Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim
  18. 18 Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto
  19. 19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam
  20. 20 haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est
  21. 21 pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
  22. 22 hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem
  23. 23 ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus
  24. 24 exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam
  25. 25 et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗