로마서 6장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 로마서 (Romans) · 23절
- 1 quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet
- 2 absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo
- 3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus
- 4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus
- 5 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus
- 6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato
- 7 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato
- 8 si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo
- 9 scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur
- 10 quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo
- 11 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu
- 12 non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius
- 13 sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo
- 14 peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia
- 15 quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit
- 16 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam
- 17 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis
- 18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae
- 19 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem
- 20 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae
- 21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est
- 22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam
- 23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗