로마서 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 로마서 (Romans) · 31절
- 1 quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis
- 2 multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
- 3 quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
- 4 est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
- 5 si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico
- 6 absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
- 7 si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor
- 8 et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est
- 9 quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse
- 10 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam
- 11 non est intellegens non est requirens Deum
- 12 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
- 13 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum
- 14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est
- 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
- 16 contritio et infelicitas in viis eorum
- 17 et viam pacis non cognoverunt
- 18 non est timor Dei ante oculos eorum
- 19 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo
- 20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati
- 21 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis
- 22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio
- 23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
- 24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu
- 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
- 26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu
- 27 ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei
- 28 arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis
- 29 an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
- 30 quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem
- 31 legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗