로그인

레위기 11장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 레위기 (Leviticus) · 47절

  1. 1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
  2. 2 dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae
  3. 3 omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis
  4. 4 quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis
  5. 5 chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est
  6. 6 lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit
  7. 7 et sus qui cum ungulam dividat non ruminat
  8. 8 horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis
  9. 9 haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis
  10. 10 quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis
  11. 11 et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis
  12. 12 cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt
  13. 13 haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum
  14. 14 milvum ac vulturem iuxta genus suum
  15. 15 et omne corvini generis in similitudinem suam
  16. 16 strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum
  17. 17 bubonem et mergulum et ibin
  18. 18 cycnum et onocrotalum et porphirionem
  19. 19 erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem
  20. 20 omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis
  21. 21 quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram
  22. 22 comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum
  23. 23 quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis
  24. 24 et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum
  25. 25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum
  26. 26 omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur
  27. 27 quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum
  28. 28 et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis
  29. 29 hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum
  30. 30 migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa
  31. 31 omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum
  32. 32 et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur
  33. 33 vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est
  34. 34 omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit
  35. 35 et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt
  36. 36 fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur
  37. 37 si ceciderint super sementem non polluent eam
  38. 38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur
  39. 39 si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum
  40. 40 et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum
  41. 41 omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum
  42. 42 quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est
  43. 43 nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis
  44. 44 ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram
  45. 45 ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum
  46. 46 ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra
  47. 47 ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗