데살로니가후서 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 데살로니가후서 (2 Thessalonians) · 18절
- 1 de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
- 2 et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
- 3 fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
- 4 confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
- 5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
- 6 denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
- 7 ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
- 8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
- 9 non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
- 10 nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
- 11 audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
- 12 his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
- 13 vos autem fratres nolite deficere benefacientes
- 14 quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
- 15 et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
- 16 ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
- 17 salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo
- 18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen EXPLICIT AD THESSALONICENSES ·II·
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗