로그인

느헤미야 7장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 느헤미야 (Nehemiah) · 72절

  1. 1 postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas
  2. 2 praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur
  3. 3 et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam
  4. 4 civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificatae
  5. 5 dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo
  6. 6 isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam
  7. 7 qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israhel
  8. 8 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
  9. 9 filii Saphatiae trecenti septuaginta duo
  10. 10 filii Area sescenti quinquaginta duo
  11. 11 filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et octo
  12. 12 filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor
  13. 13 filii Zethua octingenti quadraginta quinque
  14. 14 filii Zacchai septingenti sexaginta
  15. 15 filii Bennui sescenti quadraginta octo
  16. 16 filii Bebai sescenti viginti octo
  17. 17 filii Azgad duo milia trecenti viginti duo
  18. 18 filii Adonicam sescenti sexaginta septem
  19. 19 filii Baggoaim duo milia sexaginta septem
  20. 20 filii Adin sescenti quinquaginta quinque
  21. 21 filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo
  22. 22 filii Asem trecenti viginti octo
  23. 23 filii Besai trecenti viginti quattuor
  24. 24 filii Areph centum duodecim
  25. 25 filii Gabaon nonaginta quinque
  26. 26 viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo
  27. 27 viri Anathoth centum viginti octo
  28. 28 viri Bethamoth quadraginta duo
  29. 29 viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres
  30. 30 viri Rama et Geba sescenti viginti unus
  31. 31 viri Machmas centum viginti duo
  32. 32 viri Bethel et Hai centum viginti tres
  33. 33 viri Nebo alterius quinquaginta duo
  34. 34 viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
  35. 35 filii Arem trecenti viginti
  36. 36 filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
  37. 37 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus
  38. 38 filii Senaa tria milia nongenti triginta
  39. 39 sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres
  40. 40 filii Emmer mille quinquaginta duo
  41. 41 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem
  42. 42 filii Arem mille decem et septem Levitae
  43. 43 filii Iosue et Cadmihel filiorum
  44. 44 Oduia septuaginta quattuor cantores
  45. 45 filii Asaph centum quadraginta octo
  46. 46 ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo
  47. 47 Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth
  48. 48 filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon
  49. 49 filii Anan filii Geddel filii Gaer
  50. 50 filii Raaia filii Rasim filii Necoda
  51. 51 filii Gezem filii Aza filii Fasea
  52. 52 filii Besai filii Munim filii Nephusim
  53. 53 filii Becbuc filii Acupha filii Arur
  54. 54 filii Besloth filii Meida filii Arsa
  55. 55 filii Bercos filii Sisara filii Thema
  56. 56 filii Nesia filii Atipha
  57. 57 filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida
  58. 58 filii Iahala filii Dercon filii Geddel
  59. 59 filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon
  60. 60 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo
  61. 61 hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent
  62. 62 filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo
  63. 63 et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum
  64. 64 hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio
  65. 65 dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus
  66. 66 omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta
  67. 67 absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque
  68. 69 cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti viginti
  69. 70 nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta
  70. 71 et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas
  71. 72 et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem
  72. 73 habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗