느헤미야 11장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 느헤미야 (Nehemiah) · 36절
- 1 habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus
- 2 benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem
- 3 hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis
- 4 et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares
- 5 Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites
- 6 omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes
- 7 hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia
- 8 et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo
- 9 et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus
- 10 et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin
- 11 Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei
- 12 et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae
- 13 et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer
- 14 et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium
- 15 et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni
- 16 et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum
- 17 et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun
- 18 omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor
- 19 et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo
- 20 et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua
- 21 et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis
- 22 et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei
- 23 praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos
- 24 et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi
- 25 et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius
- 26 et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth
- 27 et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius
- 28 et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius
- 29 et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth
- 30 Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom
- 31 filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et filiabus eius
- 32 Anathoth Nob Anania
- 33 Asor Rama Getthaim
- 34 Adid Seboim Neballa Loth
- 35 et Ono valle Artificum
- 36 et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗