누가복음 8장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 56절
- 1 Et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo
- 2 et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant
- 3 et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis
- 4 Cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem
- 5 exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud
- 6 et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem
- 7 et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud
- 8 et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
- 9 interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola
- 10 quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei Ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant
- 11 Est autem haec parabola semen est verbum Dei
- 12 qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant
- 13 nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt
- 14 quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum
- 15 quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia
- 16 Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen
- 17 Non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat
- 18 Videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo
- 19 Venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba
- 20 et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre
- 21 qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt
- 22 Factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt
- 23 navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur
- 24 accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas
- 25 dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei
- 26 enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam
- 27 et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis
- 28 is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas
- 29 praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta
- 30 interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum
- 31 et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent
- 32 erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos
- 33 exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est
- 34 quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas
- 35 exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt
- 36 nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione
- 37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur Ipse autem ascendens navem reversus est
- 38 et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens
- 39 redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus
- 40 Factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum
- 41 et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius
- 42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur
- 43 et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari
- 44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius
- 45 et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
- 46 et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse
- 47 videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit
- 48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace
- 49 adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum
- 50 Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit
- 51 et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae
- 52 flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit
- 53 et deridebant eum scientes quia mortua esset
- 54 ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge
- 55 et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare
- 56 et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗