로그인

누가복음 6장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 49절

  1. 1 Factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus
  2. 2 quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis
  3. 3 et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant
  4. 4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus
  5. 5 et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati
  6. 6 Factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida
  7. 7 observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum
  8. 8 ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit
  9. 9 ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere
  10. 10 et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius
  11. 11 ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu
  12. 12 Factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei
  13. 13 Et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit
  14. 14 Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum
  15. 15 Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes
  16. 16 Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor
  17. 17 Et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis
  18. 18 qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur
  19. 19 et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes
  20. 20 Et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei
  21. 21 Beati qui nunc esuritis quia saturabimini Beati qui nunc fletis quia ridebitis
  22. 22 Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis
  23. 23 gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum
  24. 24 Verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram
  25. 25 vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis
  26. 26 Vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum
  27. 27 Sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt
  28. 28 benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos
  29. 29 Ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere
  30. 30 omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas
  31. 31 Et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter
  32. 32 Et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt
  33. 33 et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt
  34. 34 et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia
  35. 35 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos
  36. 36 estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est
  37. 37 Nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini
  38. 38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis
  39. 39 Dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent
  40. 40 Non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius
  41. 41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras
  42. 42 et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui
  43. 43 Non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum
  44. 44 unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur Neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam
  45. 45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur
  46. 46 Quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico
  47. 47 Omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est
  48. 48 similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram
  49. 49 qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗