누가복음 4장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 44절
- 1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum
- 2 diebus quadraginta et temptabatur a diabolo Et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit
- 3 dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat
- 4 et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei
- 5 et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis
- 6 et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa
- 7 tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia
- 8 et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
- 9 et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum
- 10 scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te
- 11 et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
- 12 et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum
- 13 et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus
- 14 Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo
- 15 et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
- 16 Et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere
- 17 et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat
- 18 Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me
- 19 praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis
- 20 et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum
- 21 coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris
- 22 Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph
- 23 Et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua
- 24 Ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua
- 25 In veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra
- 26 et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam
- 27 et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus
- 28 et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes
- 29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum
- 30 ipse autem transiens per medium illorum ibat
- 31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis
- 32 Et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius
- 33 Et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna
- 34 dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei
- 35 et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit
- 36 et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt
- 37 et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis
- 38 Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea
- 39 et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis
- 40 cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos
- 41 Exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum
- 42 Facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
- 43 quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum
- 44 et erat praedicans in synagogis Galilaeae
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗