누가복음 13장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 35절
- 1 Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum
- 2 et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt
- 3 non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis
- 4 sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem
- 5 non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis
- 6 Dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit
- 7 dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat
- 8 at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora
- 9 et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam
- 10 erat autem docens in synagoga eorum sabbatis
- 11 et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere
- 12 quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua
- 13 et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum
- 14 Respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati
- 15 respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare
- 16 hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati
- 17 Et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo
- 18 Dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud
- 19 simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius
- 20 Et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei
- 21 simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum
- 22 Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem
- 23 Ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos
- 24 contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt
- 25 Cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis
- 26 tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti
- 27 et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis
- 28 ibi erit fletus et stridor dentium Cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras
- 29 et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei
- 30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi
- 31 In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere
- 32 et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor
- 33 verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem
- 34 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti
- 35 ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗