누가복음 11장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 54절
- 1 Et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos
- 2 et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum
- 3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie
- 4 et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem
- 5 Et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes
- 6 quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum
- 7 et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi
- 8 dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios
- 9 Et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
- 10 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
- 11 quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi
- 12 aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem
- 13 si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se
- 14 Et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae
- 15 Quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia
- 16 Et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo
- 17 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet
- 18 si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia
- 19 si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt
- 20 porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei
- 21 cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet
- 22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit
- 23 qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit
- 24 Cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi
- 25 et cum venerit invenit scopis mundatam
- 26 et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus
- 27 Factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti
- 28 at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt
- 29 Turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae
- 30 nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti
- 31 regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic
- 32 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic
- 33 Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant
- 34 Lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit
- 35 vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint
- 36 si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te
- 37 Et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit
- 38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium
- 39 et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate
- 40 stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit
- 41 verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis
- 42 Sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere
- 43 Vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro
- 44 Vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt
- 45 Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis
- 46 at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas
- 47 Vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos
- 48 profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra
- 49 Propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur
- 50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
- 51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione
- 52 Vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis
- 53 Cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis
- 54 insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗