고린도후서 8장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 고린도후서 (2 Corinthians) · 24절
- 1 notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae
- 2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum
- 3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt
- 4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos
- 5 et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei
- 6 ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam
- 7 sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis
- 8 non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans
- 9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis
- 10 et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore
- 11 nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis
- 12 si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet
- 13 non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate
- 14 in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est
- 15 qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit
- 16 gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi
- 17 quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos
- 18 misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
- 19 non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram
- 20 devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis
- 21 providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus
- 22 misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos
- 23 sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
- 24 ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗