로그인

고린도후서 11장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 고린도후서 (2 Corinthians) · 33절

  1. 1 utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me
  2. 2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
  3. 3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo
  4. 4 nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini
  5. 5 existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis
  6. 6 et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis
  7. 7 aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis
  8. 8 alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
  9. 9 et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo
  10. 10 est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae
  11. 11 quare quia non diligo vos Deus scit
  12. 12 quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
  13. 13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi
  14. 14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis
  15. 15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum
  16. 16 iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier
  17. 17 quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae
  18. 18 quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor
  19. 19 libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes
  20. 20 sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit
  21. 21 secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego
  22. 22 Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego
  23. 23 ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter
  24. 24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
  25. 25 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui
  26. 26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
  27. 27 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate
  28. 28 praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum
  29. 29 quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror
  30. 30 si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor
  31. 31 Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior
  32. 32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet
  33. 33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗