로그인

고린도전서 16장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 고린도전서 (1 Corinthians) · 24절

  1. 1 de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite
  2. 2 per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant
  3. 3 cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
  4. 4 quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt
  5. 5 veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo
  6. 6 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero
  7. 7 nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit
  8. 8 permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
  9. 9 ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi
  10. 10 si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego
  11. 11 ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
  12. 12 de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit
  13. 13 vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
  14. 14 omnia vestra in caritate fiant
  15. 15 obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos
  16. 16 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti
  17. 17 gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
  18. 18 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt
  19. 19 salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
  20. 20 salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto
  21. 21 salutatio mea manu Pauli
  22. 22 si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha
  23. 23 gratia Domini Iesu vobiscum
  24. 24 caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen EXPLICIT EPISTULA AD CORINTHIOS ·I·

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗