고린도전서 10장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 고린도전서 (1 Corinthians) · 33절
- 1 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
- 2 et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
- 3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
- 4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
- 5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto
- 6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
- 7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
- 8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia
- 9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt
- 10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore
- 11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
- 12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat
- 13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
- 14 propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
- 15 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
- 16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
- 17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
- 18 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris
- 19 quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid
- 20 sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum
- 21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
- 22 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt
- 23 omnia licent sed non omnia aedificant
- 24 nemo quod suum est quaerat sed quod alterius
- 25 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam
- 26 Domini est terra et plenitudo eius
- 27 si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam
- 28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam
- 29 conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia
- 30 si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago
- 31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite
- 32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei
- 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗