갈라디아서 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 갈라디아서 (Galatians) · 29절
- 1 o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus
- 2 hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei
- 3 sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
- 4 tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
- 5 qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei
- 6 sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
- 7 cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
- 8 providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
- 9 igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
- 10 quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
- 11 quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit
- 12 lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
- 13 Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
- 14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
- 15 fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat
- 16 Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
- 17 hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem
- 18 nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus
- 19 quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
- 20 mediator autem unius non est Deus autem unus est
- 21 lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
- 22 sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus
- 23 prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat
- 24 itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur
- 25 at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
- 26 omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
- 27 quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
- 28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
- 29 si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗